- OPTIO
- OPTIOcuiusius muneris administer Paterno, in l. ult. ff. de Zur. immun.Nam, ut scribit Vegetius l. 2. c. 7, et Nonius Marcellus, Optiones ab optando appellati sunt: quod antecedentibuis aegritudine praepeditis, hi tantium adoptati eorum atque vicarli solent universa curare. Varro de L. L. l. 1. Primi singularum decvuriarum Decuriones dicti, quos ii primos sibi administros adoptabant, Optio9nes vocari coepti, quos nunc propter ambitiones Tribuni faciunt. Unde Optionem Budaeus in l. fin. ff. de iur. imm. accipit pro eo, qui adiutor est Centurionis aut Decurionis: ut Plautus est usus Metaphorice in Asinar Actu 1. sc. 1. v. 88. etc. Apud recentioris aevi Scriptores Optio delectus miles est. Unde Famosus Optio, apud Ordericum Vitalem l. 8. p. 687. In l. ult. ff. ad exhibendum, Optio Fabricae, videtur esse, qui Imperatoriae fabricae, a qua Fabricenses dicti, aut fabricis legionum, scutariis et loricariis custos praeerat; Quemadmodum et custos carceris, Optio carceris D. Ambrosio appellatur, Neque Paulus et Silas tempus distulerunt, qkuin Optionem carceris baptizarent cum omnibus. Sed et Optiones, dicti reperiuntur militaris annonae Erogatores, qui annonas distribuebant militibus, Cod. Theodos. l. 1. 24. de Erogat. militar. annon. alibique passim. Hinc Graeci l. 54. Βασιλικῶν, annonae divisionem interpretantur optionem militum. Ratio nominis, quod Duces eos sibi optent dividendae annonae causâ, quasi adiutores, quo facilius coetera munia militaria obeant; quâ ratione auxilia Foederatorum Optiones. etiam dicuntur leg. ult. C. de locat. quorum Duces Phylarchi appellantur, Novell. 116. et 117. Etiam Procopius Vandal. l. 2. c. 20. et l. 1. c. 17. non militaris duntaxat annonae Erogatores, sed et, qui domesticorum sumptuum curam gerebant, Optiones dictos innuit: Ο῝ς οἱ ἐπεμελεῖτο τῆς περὶ τὴν οἰκίαν δαπάνης, Ο᾿πτίωνα τοῦτον καλοῦσιν Ρ῾ωμαῖοι, Hic apud eum domesticos sumptus curabat; Optionem Romani vocant etc. Vide supra in Obsonatores, et plura apud Cuiacium ad l. 7. C. de Exact. tribut. Alemannum ad Procopium Histor. arcan. Salmas. ad Spartian. in Hadrian c. 11. et Iac. Gotofredum ad d. l. 1. laudatos Carolo du Fresne loc. cit. Sed et Optio terminus est Curiae Romanae, cum Cardinalis aliquis titulum sui Cardinalatus mutat, cuius origo a tempore Alexandri V. Pontificis, hic enim cum, post sublatum schisma, duos Cardinales eôdem titulô utentes deprehendisset, alteri illorum titulum ut mutaret iniunxit, sicque Optionem introduxit, uti docet Onuphrius, apud Spondanum A. C. 1410. laudatus Carolo Macro in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.